1 | Nec nunc opus est, ut scrutemur et in ea quaestione definitam sententiam proferamus, unde primorum hominum proles posSet exsistere, quos benedixerat deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram, si non peccassent, cum mortis condicionem corpora eorum peccando meruerint nec esse concubitus nisi mortalium corporum possit. |
3 | siue ergo sine coeundi conplexu alio aliquo modo, si non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit carnem Christi in utero uirginali formare et, ut iam ipsis infidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sine concubitu dare; sine ibi multa mystice ac figurate dicta sint aliterque sit intellegendum, quod scriptum est: inplete terram et dominamini eius, id est, ut plenitudine et perfectione uitae ac potestatis id fieret, ut ipsum quoque incrementum et multiplicatio, qua dictum est: crescite et multiplicamini, prouectu mentis et copia uirtutis intellegatur, sicut in psalmo positum est: multiplicabis me in anima mea in uirtutem, nec data sit homini prolis ista successio, nisi posteaquam causa peccati futura erat in morte decessio; siue corpus non spiritale illis hominibus, sed primo animale factum erat, ut oboedientiae merito postea fieret spiritale ad inmortalitatem capessendam non post mortem, quae inuidia diaboli intrauit in orbem terrarum et facta est poena peccati, sed per illam commutationem, quam significat apostolus, ubi ait: deinde nos uiuentes qui reliqui sumus simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera, ut illa corpora primi coniugii et mortalia fuisse intellegamus prima conformatione et tamen non moritura, nisi peccassent, sicut minatus erat deus - tamquam si uulnus minaretur, quia uulnerabile corpus erat, quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille uetuissetita ergo possent etiam per concubitum talium corporum generationes subsistere, quae usque ad certum modum haberent incrementum nec uergerent tamen in senium aut usque in senium, nec tamen in mortem, donec illa benedictionis multiplicatione terra inplereter. |
4 | si enim uestibus Israhelitarum praestitit deus per annos quadraginta sine ullo detrimento proprium statum, quanto magis praestaret corporibus oboedientium praecepto suo felicissimum quoddam temperamentum certi status, donec in melius conuerterentur non morte hominis, qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a mortalitate ad inmortalitatem, ab animali ad spiritalem qualitatem! Harum sententiarum quae uera sit, uel si alia uel aliae possunt adhuc ex illis uerbis exculpi, quaerere ac disserere longum est. |