Augustinus, De bono coniugali, § 1
1 | Quoniam unusquisque homo humani generis pars est et sociale quiddam est humana natura magnumque habet et naturale bonum, uim quoque amicitiae, ob hoc ex uno deus uoluit omnes homines condere, ut in sua societate non sola similitudine generis, sed etiam cognationis uinculo tenerentur. |
2 | prima itaque naturalis humanae societatis copula uir et uxor est. |
3 | quos nec ipsos singulos condidit deus et tamquam alienigenas iunxit, sed alteram creauit ex altero, signans etiam uim coniunctionis in latere, unde illa detracta formata est. |
4 | lateribus enim sibi iunguntur, qui pariter ambulant et pariter quo ambulant intuentur. |
5 | consequens est conexio societatis in filiis, qui unus honestus fructus est non coniunctionis maris et feminae, sed concubitus. |
6 | poterat enim esse in utroque sexu etiam sine tali commixtione alterius regentis, alterius obsequentis amicalis quaedam et germana coniunctio. |