1 | Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me invaluisse nec potuisse me ad illam. O tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? Agnoscis te certe in illo esse stabulo quo Samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus inflictis vulneribus semivivum. Et tamen multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata, sed eius pro quibus orabat qui dicebat: Oculi mei videant aequitatem. Nempe ergo multa vera vidisti eaque discrevisti ab illa luce qua tibi lucente vidisti. Attolle oculos in ipsam lucem et eos in ea fige si potes. Sic enim videbis quid distet nativitas verbi dei a processione doni dei propter quod filius unigenitus non de patre genitum, alioquin frater eius esse, sed procedere dixit spiritum sanctum. Unde cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere. Scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quod non possim scio. Ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa in quibus te summae ipsius quam fixis oculis contemplari nondum vales imaginem trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi verbum verum esse in te quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem vocem vel proferamus vel cogitemus; sed ex illo quod novimus cogitatio nostra formetur, sitque in acie cogitantis imago simillima cognitionis eius quam memoria continebat, ista duo scilicet velut parentem ac prolem tertia voluntate sive dilectione iungente. Quam quidem voluntatem de cognitione procedere (nemo enim vult quod omnino quid vel quale sit nescit), non tamen esse cognitionis imaginem, et ideo quandam in hac re intellegibili nativitatis et processionis insinuari distantiam quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere vel etiam perfrui voluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti et tu quamvis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio quod inter nubila similitudinum corporalium quae cogitationibus humanis occursare non desinunt vix vidisti. |