monumenta.ch > Augustinus > 26.45
Augustinus, De Trinitate, 15XXV 45 <<<     >>> XXVI 46

Augustinus, De Trinitate, 15, XXVI 45

1 Deinde in illa summa trinitate quae deus est intervalla temporum nulla sunt per quae possit ostendi aut saltem requiri utrum prius de patre natus sit filius et postea de ambobus processerit spiritus sanctus quoniam scriptura sancta spiritum eum dicit amborum. Ipse est enim de quo dicit apostolus: Quoniam autem estis filii, misit deus spiritum filii sui in corda nostra, et ipse est de quo dicit idem filius: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur patris et filii esse spiritum qui proprie dicitur in trinitate spiritus sanctus, de quo item dicit ipse filius: Quem ego mitto vobis a patre, et alio loco: Quem mittet pater in nomine meo. De utroque autem procedere sic docetur quia ipse filius ait: De patre procedit, et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflavit et ait: Accipite spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet, et ipsa est virtus quae de illo exibat sicut legitur in evangelio, et sanabat omnes.
Augustinus HOME

bke14.183r