monumenta.ch > Augustinus > 25.44
Augustinus, De Trinitate, 15XXIV 44 <<<     >>> XXV 45

Augustinus, De Trinitate, 15, XXV 44

1 Ad eum namque pertinentes etiam longe istis ingenio tardiores quando fine vitae huius resolvuntur a corpore ius in eis retinendis non habent invidae potestates. Quas ille agnus sine ullo ab eis peccati debito occisus non potentia potestatis priusquam iustitia sanguinis vicit. Proinde liberi a diaboli potestate suscipiuntur ab angelis sanctis a malis omnibus liberati per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum, quoniam consonantibus divinis scripturis et veteribus et novis et per quas praenuntiatus et per quas annuntiatus est Christus, non est aliud nomen sub caelo in quo oportet homines salvos fieri. Constituuntur autem purgati ab omni contagione corruptionis in placidis sedibus donec recipiant corpora sua, sed iam incorruptibilia quae ornent non onerent. Hoc enim placuit optimo et sapientissimo creatori ut spiritus hominis deo pie subditus habeat feliciter subditum corpus et sine fine permaneat ipsa felicitas.
Augustinus HOME

bke14.182v