1 | Qui ergo vident suam mentem quomodo videri potest et in ea trinitatem istam de qua multis modis ut potui disputavi, nec tamen eam credunt vel intellegunt esse imaginem dei. Speculum quidem vident, sed usque adeo non vident per speculum qui est per speculum nunc videndus ut nec ipsum speculum quod vident sciant esse speculum, id est imaginem. Quod si scirent, fortassis et eum cuius est hoc speculum per hoc quaerendum et per hoc utcumque interim videndum esse sentirent fide non ficta corda mundante ut facie ad faciem possit videri qui per speculum nunc videtur. Qua fide cordium mundatrice contempta quid agunt intellegendo quae de natura mentis humanae subtilissime disputantur nisi ut ipsa quoque intellegentia sua teste damnentur? In qua utique non laborarent et vix ad certum aliquid pervenirent nisi poenalibus tenebris involuti et onerati corpore corruptibili quod aggravat animam. Quo tandem merito inflicto malo isto nisi peccati? Unde tanti mali magnitudine admoniti sequi deberent agnum qui tollit peccatum mundi. |