1 | Sed hanc non solum incorporalem verum etiam summe inseparabilem vereque immutabilem trinitatem cum venerit visio quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque videbimus quam nunc eius imaginem quod nos sumus. Per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui vident sicut in hac vita videre concessum est non illi sunt qui ea quae digessimus et commendavimus in sua mente conspiciunt, sed illi qui eam tamquam imaginem vident ut possint ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod vident et per imaginem quam conspiciendo vident etiam illud videre coniciendo quoniam nondum possunt facie ad faciem. Non enim ait apostolus: 'Videmus nunc speculum,' sed: 'Videmus per speculum.' |