monumenta.ch > Augustinus > 22.42
Augustinus, De Trinitate, 15XXI 41 <<<     >>> XXIII 42

Augustinus, De Trinitate, 15, XXII 42

Augustinus, De Trinitate, 15, XXII 42

1 Verum haec quando in una sunt persona sicut est homo potest nobis quispiam dicere: 'Tria ista, memoria, intellectus et amor mea sunt, non sua; nec sibi sed mihi agunt quod agunt, immo ego per illa. Ego enim memini per memoriam, intellego per intellegentiam, amo per amorem. Et quando ad memoriam meam aciem cogitationis adverto ac sic in corde meo dico quod scio verbumque verum de scientia mea gignitur, utrumque meum est et scientia utique et verbum. Ego enim scio, ego dico in meo corde quod scio. Et quando in memoria mea cogitando invenio iam me intellegere, iam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum invenio in memoria mea quo ego intellego, ego amo, non ipsa. Item quando cogitatio mea memor est et vult redire ad ea quae in memoria reliquerat eaque intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est et mea vult voluntate, non sua. Ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit quid appetere debeat, quid vitare, per meam, non per suam memoriam meminit. Et per intellegentiam meam, non suam, quidquid intellegenter amat intellegit.'
2 Quod breviter dici potest: 'Ego per omnia illa tria memini, ego intellego, ego diligo, qui nec memoria sum nec intellegentia nec dilectio, sed haec habeo.' Ista ergo dici possunt ab una persona quae habet haec tria, non ipsa est haec tria. In illius vero summae simplicitate naturae quae deus est, quamvis unus sit deus, tres tamen personae sunt, pater et filius et spiritus sanctus.
Augustinus HOME

bke14.181r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik