monumenta.ch > Augustinus > 21.41
Augustinus, De Trinitate, 15XXI 40 <<<     >>> XXII 42

Augustinus, De Trinitate, 15, XXI 41

1 De spiritu autem sancto nihil in hoc aenigmate quod ei simile videretur ostendi nisi voluntatem nostram, vel amorem seu dilectionem quae valentior est voluntas, quoniam voluntas nostra quae nobis naturaliter inest sicut ei res adiacuerint vel occurrerint quibus allicimur aut offendimur ita varias affectiones habet. Quid ergo est? Numquid dicturi sumus voluntatem nostram quando recta est nescire quid appetat, quid devitet? Porro si scit profecto inest ei sua quaedam scientia, quae sine memoria et intellegentia esse non possit. An vero audiendus est quispiam dicens caritatem nescire quid agat quae non agit perperam? Sicut ergo inest intellegentia, inest dilectio illi memoriae principali in qua invenimus paratum et reconditum ad quod cogitando possumus pervenire quia et duo ista invenimus ibi quando nos cogitando invenimus et intellegere aliquid et amare quae ibi erant et quando inde non cogitabamus. Et sicut inest memoria, inest dilectio huic intellegentiae quae cogitatione formatur, quod verbum verum sine ullius gentis lingua intus dicimus quando quod novimus dicimus. Nam nisi reminiscendo non redit ad aliquid, et nisi amando redire non curat nostrae cogitationis intuitus. Ita dilectio quae visionem in memoria constitutam et visionem cogitationis inde formatam quasi parentem prolemque coniungit, nisi haberet appetendi scientiam quae sine memoria et intellegentia non potest esse, quid recte diligeret ignoraret.
Augustinus HOME

bke14.181r