monumenta.ch > Augustinus > 21.40
Augustinus, De Trinitate, 15XX 39 <<<     >>> XXI 41

Augustinus, De Trinitate, 15, XXI 40

1 Sane deum patrem et deum filium, id est deum genitorem qui omnia quae substantialiter habet in coaeterno sibi verbo suo dixit quodam modo, et ipsum verbum eius deum qui nec plus nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter quam quod est in illo qui verbum non mendaciter sed veraciter genuit, quemadmodum potui, non ut illud iam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in aenigmate quantulumcumque coniciendo videretur in memoria et intellegentia mentis nostrae significare curavi, memoriae tribuens omne quod scimus etiamsi non inde cogitemus, intellegentiae vero proprio modo quandam cogitationis informationem. Cogitando enim quod verum invenerimus, hoc maxime intellegere dicimur et hoc quidem in memoria rursus relinquimus. Sed illa est abstrusior profunditas nostrae memoriae ubi hoc etiam primum cum cogitaremus invenimus et gignitur intimum verbum quod nullius linguae sit tamquam scientia de scientia et visio de visione et intellegentia quae apparet in cogitatione de intellegentia quae in memoria iam fuerat sed latebat, quamquam et ipsa cogitatio quandam suam memoriam nisi haberet, non reverteretur ad ea quae in memoria reliquerat cum alia cogitaret.
Augustinus HOME

bke14.180v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik