monumenta.ch > Augustinus > 19.36
Augustinus, De Trinitate, 15XIX 35 <<<     >>> XIX 37

Augustinus, De Trinitate, 15, XIX 36

1 Sane admonendi sunt quandoquidem donum dei iam vident dictum spiritum sanctum ut cum audiunt donum spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant quod dictum est in exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctus. In tantum ergo donum dei est in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem deus est etsi nemini detur quia deus erat patri et filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut dei donum ut etiam se ipsum det sicut deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: Spiritus ubi vult spirat, et apud apostolum quod iam supra commemoravi: Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus dividens propria unicuique prout vult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium sed concordia dati et dantium.
Augustinus HOME

bke14.179r