monumenta.ch > Augustinus > 19.34
Augustinus, De Trinitate, 15XIX 33 <<<     >>> XIX 35

Augustinus, De Trinitate, 15, XIX 34

1 Paulus quoque apostolus: Unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi, atque ut donationem Christi sanctum spiritum ostenderet secutus adiunxit: Propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Notissimum est autem dominum Iesum cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum dedisse spiritum sanctum quo impleti qui crediderant linguis omnium gentium loquebantur. Nec moveat quod ait dona, non donum; id enim testimonium de psalmo posuit. Hoc autem in psalmo ita legitur: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Sic enim plures codices habent et maxime Graeci, et ex Hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, non donum; sed cum propheta dixerit, accepisti in hominibus, apostolus maluit dicere, dedit hominibus, ut ex utroque scilicet verbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est divini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus tamquam caput membris suis; accepit in hominibus idem ipse utique in membris suis, propter quae membra sua clamavit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris?, et de quibus membris suis ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ipse ergo Christus et dedit de caelo et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt et propheta et apostolus quia per donum quod est spiritus sanctus in commune omnibus membris Christi multa dona quae sint quibusque propria dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, quamvis ipsum donum a quo cuique propria dividuntur omnes habeant, id est spiritum sanctum. Nam et alibi cum multa dona commemorasset: Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem spiritus dividens propria unicuique prout vult. Quod verbum et in epistula quae ad Hebraeos est invenitur ubi scriptum est: Attestante deo signis et ostentis et variis virtutibus et spiritus sancti divisionibus. Et hic cum dixisset, ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus: Quod autem ascendit, ait, quid est nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Ecce quare dicta sunt dona. Quia sicut alibi dicit: Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae?, et cetera; hic autem adiunxit: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Haec est domus quae sicut psalmus canit aedificatur post captivitatem quoniam qui sunt a diabolo eruti a quo captivi tenebantur, de his aedificatur corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. Hanc autem captivitatem ipse captivavit qui diabolum vicit. Et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supplicium secum traheret, eum iustitiae prius deinde potentiae vinculis alligavit. Ipse itaque diabolus est appellata captivitas quam captivavit qui ascendit in altum et dedit dona hominibus vel accepit in hominibus.
Augustinus HOME

bke14.178r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik