monumenta.ch > Augustinus > 19.33
Augustinus, De Trinitate, 15XVIII 32 <<<     >>> XIX 34

Augustinus, De Trinitate, 15, XIX 33

1 An et hoc probandum est donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in evangelio secundum Iohannem domini Christi verba dicentis: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me sicut dicit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Porro evangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Unde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum spiritum potavimus. Utrum autem donum dei sit appellata aqua ista quod est spiritus sanctus hoc quaeritur. Sed sicut hic invenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita invenimus alibi in ipso evangelio hanc aquam dei donum appellatam. Nam dominus idem quando cum samaritana muliere ad puteum loquebatur cui dixerat: Da mihi bibere, cum illa respondisset quod Iudaei non couterentur Samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Unde ergo habes aquam vivam?, et cetera. Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quia ergo haec aqua viva sicut evangelista exposuit spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est de quo hic dominus ait: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam. Nam quod ibi ait: Flumina de ventre eius fluent aquae vivae, hoc in isto loco: Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
Augustinus HOME

bke14.177v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik