1 | Sicut ergo unicum dei verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et spiritus sanctus et pater ipse sapientia, ita spiritus proprie nuncupatur vocabulo caritatis, cum sit et pater et filius universaliter caritas. Sed dei verbum, id est unigenitus dei filius, aperte dictus est dei sapientia ore apostolico ubi ait: Christum dei virtutem et dei sapientiam. Spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas invenimus si diligenter Iohannis apostoli scrutemur eloquium, qui cum dixisset: Dilectissimi, diligamus invicem quia dilectio ex deo est, secutus adiunxit: Et omnis qui diligit ex deo natus est. Qui non diligit non cognovit deum quia deus dilectio est. Hic manifestavit eam se dixisse dilectionem deum quam dixit ex deo. Deus ergo ex deo est dilectio. Sed quia et filius ex deo patre natus est et spiritus sanctus ex deo patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem deum merito quaeritur. Pater enim solus ita deus est ut non sit ex deo, ac per hoc dilectio quae ita deus est ut ex deo sit aut filius est aut spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum sed qua nos ipse dilexit et misit filium suum litatorem pro peccatis nostris, et hinc exhortatus esset ut et nos invicem diligamus atque ita deus in nobis maneat quia utique dilectionem deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui: In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis quia de spiritu suo dedit nobis. Sanctus itaque spiritus de quo dedit nobis facit nos in deo manere et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur deus dilectio. Denique paulo post cum hoc ipsum repetisset atque dixisset: Deus dilectio est, continuo subiecit: Et qui manet in dilectione in deo manet, et deus in eo manet, unde supra dixerat: In hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis quia de spiritu suo dedit nobis. Ipse ergo significatur ubi legitur: Deus dilectio est. Deus igitur spiritus sanctus qui procedit ex deo cum datus fuerit homini accendit eum in dilectionem dei et proximi, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde deum diligat nisi ex deo. Propter quod paulo post dicit: Nos diligamus quia ipse prior dilexit nos. Apostolus quoque Paulus: Dilectio, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. |