1 | Sicut legis nomine aliquando simul omnia veteris instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. Nam ex propheta Esaia testimonium ponens apostolus ubi ait: In aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, praemisit tamen: In lege scriptum est. Et ipse dominus: In lege, inquit, eorum scriptum est quia oderunt me gratis, cum hoc legatur in psalmo. Aliquando autem proprie vocatur lex quae data est per Moysen, secundum quod dictum est: Lex et prophetae usque ad Iohannem, et: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Hic utique proprie lex appellata est de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse salvator: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et in prophetis et in psalmis de me. Hic rursus prophetarum nomen exceptis psalmis intellegi voluit. Dicitur ergo lex universaliter cum prophetis et psalmis, dicitur et proprie quae per Moysen data est. Item dicuntur communiter prophetae simul cum psalmis, dicuntur et proprie praeter psalmos. Et multis aliis exemplis doceri potest multa rerum vocabula et universaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi nisi in re aperta vitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo dixi ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum quia et deus pater et deus filius potest caritas nuncupari. |