2 | Nunc de spiritu sancto quantum deo donante videre conceditur disserendum est. Qui spiritus sanctus secundum scripturas sanctas nec patris est solius nec filii solius sed amborum, et ideo communem qua invicem se diligunt pater et filius nobis insinuat caritatem. Ut autem nos exerceret sermo divinus non res in promptu sitas sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas maiore studio fecit inquiri. Non itaque dixit scriptura: 'Spiritus sanctus caritas est,' quod si dixisset non parvam partem quaestionis istius abstulisset, sed dixit: Deus caritas est, ut incertum sit et ideo requirendum utrum deus pater sit caritas, an deus filius, an deus spiritus sanctus, an deus ipsa trinitas. Neque enim dicturi sumus non propterea deum dictam esse caritatem quod ipsa caritas sit ulla substantia quae dei digna sit nomine, sed quod donum sit dei sicut dictum est deo: Quoniam tu es patientia mea. Non utique propterea dictum est quia dei substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est sicut alibi legitur: Quoniam ab ipso est patientia mea. Hunc quippe sensum facile refellit scripturarum ipsa locutio. Tale est enim tu es patientia mea quale est domine, spes mea et deus meus misericordia mea et multa similia. Non est autem dictum 'domine, caritas mea' aut 'tu es caritas mea' aut 'deus, caritas mea,' sed ita dictum est: Deus caritas est sicut dictum est: Deus spiritus est. Hoc qui non discernit intellectum a domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quidquam possumus dicere. |