1 | Quapropter ita dicitur illud dei verbum ut dei cogitatio non dicatur ne aliquid esse quasi volubile credatur in deo, quod nunc accipiat, nunc recipiat formam ut verbum sit eamque possit amittere atque informiter quodam modo volutari. Bene quippe noverat verba et vim cogitationis inspexerat locutor egregius qui dixit in carmine: |
2 | secumque volutat |
3 | Eventus belli varios; |
4 | id est, cogitat. Non ergo ille dei filius cogitatio dei sed verbum dei dicitur. Cogitatio quippe nostra perveniens ad id quod scimus atque inde formata verbum nostrum verum est. Et ideo verbum dei sine cogitatione dei debet intellegi ut forma ipsa simplex intellegatur, non aliquid habens formabile quod esse etiam possit informe. Dicuntur quidem etiam in scripturis sanctis cogitationes dei sed eo locutionis modo quo ibi et oblivio dei dicitur, quae utique ad proprietatem in deo nulla est. |