monumenta.ch > Augustinus > 15.25
Augustinus, De Trinitate, 15XV 24 <<<     >>> XVI 25

Augustinus, De Trinitate, 15, XV 25

1 Illa etiam quae ita sciuntur ut numquam excidere possint quoniam praesentia sunt et ad ipsius animi naturam pertinent ut est illud quod nos vivere scimus; manet enim hoc quamdiu animus manet, et quia semper manet animus et hoc semper manet; id ergo et si qua reperiuntur similia in quibus imago dei potius intuenda est, etiamsi semper sciuntur, tamen quia non semper etiam cogitantur, quomodo de his dicatur verbum sempiternum, cum verbum nostrum nostra cogitatione dicatur, invenire difficile est. Sempiternum est enim animo vivere, sempiternum est scire quod vivit, nec tamen sempiternum est cogitare vitam suam vel cogitare scientiam vitae suae quoniam cum aliud atque aliud coeperit, hoc desinet cogitare quamvis non desinat scire. Ex quo fit ut si potest esse in animo aliqua scientia sempiterna, et sempiterna esse non potest eiusdem scientiae cogitatio, et verbum verum nostrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur, solus deus intellegatur habere verbum sempiternum sibique coaeternum. Nisi forte dicendum est ipsam possibilitatem cogitationis, quoniam id quod scitur etiam quando non cogitatur potest tamen veraciter cogitari, verbum esse tam perpetuum quam scientia ipsa perpetua est. Sed quomodo est verbum quod nondum in cogitationis visione formatum est? Quomodo erit simile scientiae de qua nascitur si eius non habet formam et ideo iam vocatur verbum quia potest habere? Tale est enim ac si dicatur ideo iam vocandum esse verbum quia potest esse verbum.
2 Sed quid est quod potest esse verbum et ideo iam dignum est verbi nomine? Quid est, inquam, hoc formabile nondumque formatum nisi quiddam mentis nostrae quod hac atque hac volubili quadam motione iactamus cum a nobis nunc hoc, nunc illud sicut inventum fuerit vel occurrerit cogitatur? Et tunc fit verum verbum quando illud quod nos dixi volubili motione iactare ad id quod scimus pervenit atque inde formatur eius omnimodam similitudinem capiens ut quomodo res quaeque scitur sic etiam cogitetur, id est sine voce, sine cogitatione vocis quae profecto alicuius linguae est sic in corde dicatur. Ac per hoc etiam si concedamus, ne de controversia vocabuli laborare videamur, iam vocandum esse verbum quiddam illud mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest etiam priusquam formatum sit quia iam ut ita dicam formabile est, quis non videat quanta hic sit dissimilitudo ab illo dei verbo quod in forma dei sic est ut non ante fuerit formabile postque formatum, nec aliquando esse possit informe, sed sit forma simplex et simpliciter aequalis ei de quo est et cui mirabiliter coaeterna est?
Augustinus HOME

bke14.174v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik