1 | Numquid verbum nostrum de sola scientia nostra nascitur? Nonne multa dicimus etiam quae nescimus? Nec dubitantes ea dicimus sed vera esse arbitrantes. Quae si forte vera sunt, in ipsis rebus de quibus loquimur non in verbo nostro vera sunt quia verbum verum non est nisi quod de re quae scitur gignitur. Falsum est ergo isto modo verbum nostrum non cum mentimur sed cum fallimur. Cum autem dubitamus nondum est verbum de re de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione verbum est. Quamvis enim non noverimus an verum sit unde dubitamus, tamen dubitare nos novimus, ac per hoc cum hoc dicimus verum verbum est quoniam quod novimus dicimus. Quid quod etiam mentiri possumus? Quod cum facimus utique volentes et scientes falsum verbum habemus ubi verum verbum est mentiri nos; hoc enim scimus. Et cum mentitos nos esse confitemur verum dicimus; quod scimus enim dicimus. Scimus namque nos esse mentitos. Verbum autem illud quod est deus et potentius est nobis hoc non potest. Non enim potest facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem. Et non a se ipso loquitur sed a patre illi est omne quod loquitur cum ipsum pater unice loquitur. Et magna illius verbi potentia est non posse mentiri quia non potest esse illic est et non sed est, est; non, non. |
2 | 'At enim nec verbum dicendum est quod verum non est.' Sic ita libens assentior. Quid cum verum est verbum nostrum et ideo recte verbum vocatur, numquid sicut dici potest vel visio de visione vel scientia de scientia, ita dici potest essentia de essentia sicut illud dei verbum maxime dicitur maximeque dicendum est? Quid ita? Quia non hoc est nobis esse quod nosse. Multa quippe novimus quae per memoriam quodam modo vivunt, ita et oblivione quodam modo moriuntur, atque ideo cum illa iam non sint in notitia nostra, nos tamen sumus, et cum scientia nostra animo lapsa perierit a nobis, nos tamen vivimus. |