monumenta.ch > Augustinus > 14.24
Augustinus, De Trinitate, 15XIV 23 <<<     >>> XV 24

Augustinus, De Trinitate, 15, XIV 24

1 Verbum autem nostrum, illud quod non habet sonum neque cogitationem soni, sed eius rei quam videndo intus dicimus, et ideo nullius linguae est atque inde utcumque simile est in hoc aenigmate illi verbo dei quod etiam deus est quoniam sic et hoc de nostra nascitur quemadmodum et illud de scientia patris natum est. Nostrum ergo tale verbum quod invenimus esse utcumque illi simile, quantum sit etiam dissimile sicut a nobis dici potuerit non pigeat intueri.
Augustinus HOME

bke14.174r