1 | Verbum ergo dei patris unigenitus filius per omnia patri similis et aequalis, deus de deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia, est hoc omnino quod pater, non tamen pater quia iste filius, ille pater. Ac per hoc novit omnia quae novit pater, sed ei nosse de patre est sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo patri sicut esse non est a filio ita nec nosse. Proinde tamquam se ipsum dicens pater genuit verbum sibi aequale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset si aliquid minus aut amplius esset in eius verbo quam in ipso. Ibi summe illud agnoscitur, est, est; non, non. Et ideo verbum hoc vere veritas est quoniam quidquid est in ea scientia de qua est genitum et in ipso est; quod autem in ea non est nec in ipso est. Et falsum habere aliquid hoc verbum numquam potest quia immutabiliter sic se habet ut se habet de quo est. Non enim potest filius a se facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem. Potenter hoc non potest, nec est infirmitas ista sed firmitas quia falsa esse non potest veritas. Novit itaque omnia deus pater in se ipso, novit in filio, sed in se ipso tamquam se ipsum, in filio tamquam verbum suum quod est de his omnibus quae sunt in se ipso. Omnia similiter novit et filius, in se scilicet tamquam ea quae nata sunt de his quae pater novit in se ipso, in patre autem tamquam ea de quibus nata sunt quae ipse filius novit in se ipso. Sciunt ergo invicem pater et filius, sed ille gignendo, ille nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia unusquisque eorum simul videt, non particulatim aut singillatim velut alternante conspectu hinc illuc et inde huc et rursus inde vel inde in aliud atque aliud ut aliqua videre non possit nisi non videns alia, sed ut dixi simul omnia videt quorum nullum est quod non semper videt. |