monumenta.ch > Augustinus > 13.22
Augustinus, De Trinitate, 15XII 22 <<<     >>> XIV 23

Augustinus, De Trinitate, 15, XIII 22

1 Sed numquid deus pater de quo natum est verbum de deo deus, numquid ergo deus pater in ea sapientia quod est ipse sibi alia didicit per sensum corporis sui, alia per se ipsum? Quis hoc dicat qui non animal rationale sed supra animam rationalem deum cogitat quantum ab eis cogitari potest qui eum omnibus animalibus et omnibus animis praeferunt, quamvis per speculum et in aenigmate coniciendo videant, nondum facie ad faciem sicuti est? Numquid deus pater ea ipsa quae non per corpus quod ei nullum est sed per se ipsum scit aliunde ab aliquo didicit aut nuntiis vel testibus ut ea sciret indiguit? Non utique. Ad omnia quippe scienda quae scit sufficit sibi illa perfectio. Habet quidem nuntios, id est angelos, non tamen qui ei quae nescit annuntient (non enim sunt ulla quae nesciat), sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere veritatem, et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat sed ut ab illo ipsi per verbum eius sine corporali sono. Nuntiant etiam quod voluerit ab eo missi ad quos voluerit totum ab illo per illud verbum eius audientes, id est in eius veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, quando nuntiandum sit.
2 Nam et nos oramus eum, nec tamen necessitates nostras docemus eum. Novit enim, ait verbum eius, pater vester quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo. Nec ista ex aliquo tempore cognovit ut nosset, sed futura omnia temporalia atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas et spiritales et corporales non quia sunt ideo novit, sed ideo sunt quia novit. Non enim nescivit quae fuerat creaturus. Quia ergo scivit creavit, non quia creavit scivit. Nec aliter ea scivit creata quam creanda; non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis, sed illis exsistentibus sicut oportebat et quando oportebat illa mansit ut erat. Ita et scriptum est in libro ecclesiastico: Antequam crearentur omnia nota sunt illi, sic et postquam consummata sunt. Sic, inquit, non aliter; et antequam crearentur et postquam consummata sunt sic ei nota sunt.
3 Longe est igitur huic scientiae scientia nostra dissimilis. Quae autem scientia dei est ipsa et sapientia, et quae sapientia ipsa essentia sive substantia quia in illius naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, aliud esse, sed quod est sapere hoc est et esse sicut et in superioribus libris saepe iam diximus. Nostra vero scientia in rebus plurimis propterea et amissibilis est et receptibilis quia non hoc est nobis esse quod scire vel sapere, quoniam esse possumus etiam si nesciamus neque sapiamus ea quae aliunde didicimus. Propter hoc sicut nostra scientia illi scientiae dei, sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia dissimile est illi verbo dei quod natum est de patris essentia. (Tale est autem ac si dicerem, 'de patris scientia, de patris sapientia'; vel quod est expressius, 'de patre scientia, de patre sapientia.')
Augustinus HOME

bke14.173r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik