monumenta.ch > Augustinus > 12.22
Augustinus, De Trinitate, 15XII 21 <<<     >>> XIII 22

Augustinus, De Trinitate, 15, XII 22

1 Haec igitur omnia, et quae per se ipsum et quae per sensus sui corporis et quae testimoniis aliorum percepta scit animus humanus, thesauro memoriae condita tenet. Ex quibus gignitur verbum verum quando quod scimus loquimur, sed verbum ante omnem sonum, ante omnem cogitationem soni. Tunc enim est verbum simillimum rei notae, de qua gignitur et imago eius quoniam de visione scientiae visio cogitationis exoritur, quod est verbum linguae nullius, verbum verum de re vera, nihil de suo habens sed totum de illa scientia de qua nascitur. Nec interest quando id didicerit qui quod scit loquitur (aliquando enim statim ut discit hoc dicit), dum tamen verbum sit verum, id est de notis rebus exortum.
Augustinus HOME

bke14.172v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik