monumenta.ch > Augustinus > 12.21
Augustinus, De Trinitate, 15XI 21 <<<     >>> XII 22

Augustinus, De Trinitate, 15, XII 21

1 Primo ipsa scientia de qua veraciter cogitatio nostra formatur quando quae scimus loquimur, qualis aut quanta potest homini provenire quamlibet peritissimo atque doctissimo? Exceptis enim quae in animum veniunt a sensibus corporis in quibus tam multa aliter sunt quam videntur ut eorum verisimilitudine nimium constipatus sanus sibi videatur esse qui insanit (unde academica philosophia sic invaluit ut de omnibus dubitans multo miserius insaniret), his ergo exceptis quae a corporis sensibus in animum veniunt, quantum rerum remanet quod ita sciamus sicut nos vivere scimus? In quo prorsus non metuimus ne aliqua verisimilitudine forte fallamur quoniam certum est etiam eum qui fallitur vivere, nec in eis visis habetur hoc quae obiciuntur extrinsecus ut in eo sic fallatur oculus quemadmodum fallitur cum in aqua remus videtur infractus et navigantibus turris moveri et alia sexcenta quae aliter sunt quam videntur, quia nec per oculum carnis hoc cernitur.
2 Intima scientia est qua nos vivere scimus ubi ne illud quidem academicus dicere potest: 'Fortasse dormis et nescis et in somnis vides.' Visa quippe somniantium simillima esse visis vigilantium quis ignorat? Sed qui certus est de suae vitae scientia non in ea dicit: 'Scio me vigilare,' sed: 'Scio me vivere.' Sive ergo dormiat sive vigilet, vivit. Nec in ea scientia per somnia falli potest quia et dormire et in somnis videre viventis est. Nec illud potest Academicus adversus istam scientiam dicere: 'Furis fortassis et nescis quia sanorum visis simillima sunt etiam visa furentium, sed qui furit vivit.' Nec contra Academicos dicit: 'Scio me non furere,' sed: 'Scio me vivere.' Numquam ergo falli nec mentiri potest qui se vivere dixerit scire. Mille itaque fallacium visorum genera obiciantur ei qui dicit: 'Scio me vivere.' Nihil horum timebit quando et qui fallitur vivit.
3 Sed si talia sola pertinent ad humanam scientiam, perpauca sunt nisi quia in unoquoque genere ita multiplicantur ut non solum pauca non sint, verum etiam reperiantur per infinitum numerum tendere. Qui enim dicit: 'Scio me vivere,' unum aliquid scire se dicit. Proinde si dicat: 'Scio me scire me vivere,' duo sunt. Iam hoc vero quod scit haec duo tertium scire est. Sic potest addere et quartum et quintum et innumerabilia si sufficiat. Sed quia innumerabilem numerum vel comprehendere singula addendo vel dicere innumerabiliter non potest, hoc ipsum certissime comprehendit ac dicit, et verum hoc esse et tam innumerabile ut verbi eius infinitum numerum non possit comprehendere ac dicere.
4 Hoc et in voluntate certa similiter adverti potest. Quis est enim cui non impudenter respondeatur, 'forte falleris,' dicenti: 'Volo beatus esse'? Et si dicat: 'Scio me hoc velle et hoc me scire scio,' iam his duobus et tertium potest addere quod haec duo sciat; et quartum quod haec duo scire se sciat, et similiter in infinitum numerum pergere. Item si quispiam dicat: 'Errare nolo,' nonne sive erret sive non erret, errare tamen eum nolle verum erit? Quis est qui huic non impudentissime dicat: 'Forsitan falleris,' cum profecto ubicumque fallatur, falli se tamen nolle non fallitur. Et si hoc scire se dicat, addit quantum vult rerum numerum cognitarum et numerum esse perspicit infinitum. Qui enim dicit: 'Nolo me falli et hoc me nolle scio et hoc me scire scio,' iam etsi non commoda elocutione potest hinc infinitum numerum ostendere. Et alia reperiuntur quae adversus Academicos valeant qui nihil ab homine sciri posse contendunt.
5 Sed modus adhibendus est praesertim quia opere isto non hoc suscepimus. Sunt inde libri tres nostri primo nostrae conversionis tempore scripti, quos qui potuerit et voluerit legere lectosque intellexerit, nihil eum profecto quae ab eis contra perceptionem veritatis argumenta multa inventa sunt permovebunt. Cum enim duo sint genera rerum quae sciuntur, unum earum quae per sensum corporis percipit animus, alterum earum quae per se ipsum, multa illi philosophi garrierunt contra corporis sensus; animi autem quasdam firmissimas per se ipsum perceptiones rerum verarum, quale illud est quod dixi: 'scio me vivere,' nequaquam in dubium vocare potuerunt. Sed absit a nobis ut ea quae per sensus corporis didicimus vera esse dubitemus. Per eos quippe didicimus caelum et terram et ea quae in eis nota sunt nobis quantum ille qui et nos et ipsa condidit innotescere nobis voluit. Absit etiam ut scire nos negemus quae testimonio didicimus aliorum; alioquin esse nescimus oceanum; nescimus esse terras atque urbes quas celeberrima fama commendat; nescimus fuisse homines et opera eorum quae historica lectione didicimus; nescimus quae quotidie undecumque nuntiantur et indiciis consonis constantibusque firmantur; postremo nescimus in quibus locis vel ex quibus hominibus fuerimus exorti, quia haec omnia testimoniis credidimus aliorum. Quod si absurdissimum est dicere, non solum nostrorum verum etiam et alienorum corporum sensus plurimum addidisse nostrae scientiae confitendum est.
Augustinus HOME

bke14.171v

Augustinus, De Trinitate, 15XI 21 <<<     >>> XII 22
monumenta.ch > Augustinus > 12.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik