1 | Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renovata similes deo erimus quondam videbimus eum non per speculum sed sicuti est, quod dicit Paulus apostolus, facie ad faciem. Nunc vero in hoc speculo, in hoc aenigmate, in hac qualicumque similitudine quanta sit etiam dissimilitudo quis potest explicare? Attingam tamen aliqua ut valeo quibus id possit adverti. |