Augustinus, De Trinitate, 15, XI 20
1 | Proinde verbum quod foris sonat signum est verbi quod intus lucet cui magis verbi competit nomen. Nam illud quod profertur carnis ore vox verbi est, verbumque et ipsum dicitur propter illud a quo ut foris appareret assumptum est. Ita enim verbum nostrum vox quodam modo corporis fit assumendo eam in qua manifestetur sensibus hominum sicut verbum dei caro factum est assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox nec mutatur in vocem, ita verbum dei caro quidem factum est, sed absit ut mutaretur in carnem. Assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum vox fit et illud caro factum est. |
2 | Quapropter qui cupit ad qualemcumque similitudinem dei verbi quamvis per multa dissimilem pervenire non intueatur verbum nostrum quod sonat in auribus nec quando voce profertur nec quando silentio cogitatur. Omnium namque sonantium verba linguarum etiam in silentio cogitantur, et carmina percurruntur animo tacente ore corporis, nec solum numeri syllabarum verum etiam modi cantilenarum cum sint corporales et ad eum qui vocatur auditus sensum corporis pertinentes per incorporeas quasdam imagines suas praesto sunt cogitantibus et tacite cuncta ista volventibus. Sed transeunda sunt haec ut ad illud perveniatur hominis verbum per cuius qualemcumque similitudinem sicut in aenigmate videatur utcumque dei verbum. Non illud quod factum est ad illum vel illum prophetam (et de quo dictum est: Verbum autem dei crescebat et multiplicabatur, et de quo iterum dictum est: Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, et iterum: Cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, accepistis non ut verbum hominum sed sicuti est vere verbum dei. Et innumerabilia similiter in scripturis dicuntur de dei verbo quod in sonis multarum diversarumque linguarum per corda et ora disseminatur humana. Ideo autem verbum dei dicitur quia doctrina divina traditur, non humana). Sed illud verbum dei quaerimus qualitercumque per hanc similitudinem nunc videre de quo dictum est: Deus erat verbum; de quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt; de quo dictum est: Et verbum caro factum est; de quo dictum est: Fons sapientiae verbum dei in excelsis. |
3 | Perveniendum est ergo ad illud verbum hominis, ad verbum rationalis animantis, ad verbum non de deo natae sed a deo factae imaginis dei, quod neque prolativum est in sono neque cogitativum in similitudine soni quod alicuius linguae esse necesse sit, sed quod omnia quibus significatur signa praecedit et gignitur de scientia quae manet in animo quando eadem scientia intus dicitur sicuti est. Simillima est enim visio cogitationis visioni scientiae. Nam quando per sonum dicitur vel per aliquod corporale signum, non dicitur sicuti est sed sicut potest videri audirive per corpus. Quando ergo quod est in notitia hoc est in verbo, tunc est verum verbum et veritas qualis exspectatur ab homine ut quod est in ista, hoc sit et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo. Hic agnoscitur: Est, est; non, non. Sic accedit quantum potest ista similitudo imaginis factae ad illam similitudinem imaginis natae qua deus filius patri per omnia substantialiter similis praedicatur. |
4 | Animadvertenda est in hoc aenigmate etiam ista verbi dei similitudo quod sicut de illo verbo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, ubi deus per unigenitum verbum suum praedicatur universa fecisse, ita hominis opera nulla sunt quae non prius dicantur in corde. Unde scriptum est: Initium omnis operis verbum. Sed etiam hic cum verum verbum est, tunc est initium boni operis. Verum autem verbum est cum de scientia bene operandi gignitur ut etiam ibi servetur: Est, est, non, non, ut si est in ea scientia qua vivendum est, sit et in verbo per quod operandum est; si non, non; alioquin mendacium erit verbum tale, non veritas, et inde peccatum, non opus rectum. Est et haec in ista similitudine verbi nostri similitudo verbi dei quia potest esse verbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat verbum sicut verbum dei potuit esse nulla exsistente creatura; creatura vero nulla esse posset nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. Ideoque non deus pater, non spiritus sanctus, non ipsa trinitas, sed solus filius quod est verbum dei caro factum est quamvis trinitate faciente, ut sequente atque imitante verbo nostro eius exemplum recte viveremus, hoc est nullum habentes in verbi nostri vel contemplatione vel operatione mendacium. Verum haec huius imaginis est quandoque futura perfectio. Ad hanc consequendam nos erudit magister bonus fide Christiana pietatisque doctrina ut revelata facie a legis velamine quod est umbra futurorum gloriam domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eandem imaginem transformemur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu secundum superiorem de his verbis disputationem. |