1 | Sed nunc de his loquamur quae nota cogitamus et habemus in notitia etiam si non cogitemus, sive ad contemplativam scientiam pertineant quam proprie sapientiam, sive ad activam quam proprie scientiam nuncupandam esse disserui. Simul enim utrumque mentis est unius et imago dei una. Cum vero de inferiore distinctius et seorsus agitur tunc non est vocanda imago dei, quamvis et tunc in ea nonnulla reperiatur similitudo illius trinitatis, quod in tertio decimo volumine ostendimus. Nunc ergo simul de universa scientia hominis loquimur in qua nobis nota sunt quaecumque sunt nota, quae utique vera sunt alioquin nota non essent. Nemo enim falsa novit nisi cum falsa esse novit. Quod si novit, verum novit; verum est enim quod illa falsa sint. De his ergo nunc disserimus quae nota cogitamus et nota sunt nobis etiam si non cogitentur a nobis. Sed certe si ea dicere velimus, nisi cogitata non possumus. Nam etsi verba non sonent, in corde suo dicit utique qui cogitat. |
2 | Unde illud est in libro sapientiae: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Exposuit enim quid sit, dixerunt apud se, cum addidit cogitantes. Huic simile est in evangelio quod quidam scribae cum audissent a domino dictum paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quid est enim, Dixerunt intra se, nisi cogitando? Denique sequitur: Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? Sic Matthaeus. Lucas autem hoc idem ita narrat: Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus deus? Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Quale est in libro sapientiae, dixerunt cogitantes, tale hic est, cogitaverunt dicentes. Et illic enim et hic ostenditur intra se atque in corde suo dicere id esse cogitando dicere. Dixerunt quippe intra se, et dictum est eis: Quid cogitatis? Et de illo divite cuius uberes fructus ager attulit ait ipse dominus: Et cogitabat intra se dicens. |