monumenta.ch > Augustinus > 9.16
Augustinus, De Trinitate, 15IX 15 <<<     >>> X 17

Augustinus, De Trinitate, 15, IX 16

1 Sed quia non soli qui eas litteras nesciunt quibus discuntur tropi quaerunt quid dixerit apostolus nunc in aenigmate nos videre, verum etiam qui sciunt, tamen quod sit illud aenigma ubi nunc videmus, nosse desiderant; ex utroque una est invenienda sententia, et ex illo scilicet quod ait, videmus nunc per speculum, et ex isto quod addidit, in aenigmate. Una est enim cum tota sic dicitur: Videmus nunc per speculum in aenigmate. Proinde quantum mihi videtur sicut nomine speculi imaginem voluit intellegi, ita nomine aenigmatis quamvis similitudinem tamen obscuram et ad perspiciendum difficilem. Cum igitur speculi et aenigmatis nomine quaecumque similitudines ab apostolo significatae intellegi possint quae accommodatae sunt ad intellegendum deum eo modo quo potest, nihil tamen est accommodatius quam id quod imago eius non frustra dicitur.
2 Nemo itaque miretur etiam in isto videndi modo qui concessus est huic vitae, per speculum scilicet in aenigmate, laborare nos ut quomodocumque videamus. Nomen quippe hic non sonaret aenigmatis si esset facilitas visionis. Et hoc est grandius aenigma ut non videamus quod non videre non possumus. Quis enim non videt cogitationem suam? Et quis videt cogitationem suam (non oculis carnalibus dico sed ipso interiore conspectu)? Quis non eam videt, et quis eam videt? Quandoquidem cogitatio visio est animi quaedam sive adsint ea quae oculis quoque corporalibus videantur vel ceteris sentiantur sensibus, sive non adsint et eorum similitudines cogitatione cernantur; sive nihil eorum sed ea cogitentur quae nec corporalia sunt nec corporalium similitudines sicut virtutes et vitia, sicut ipsa denique cogitatio cogitatur; sive illa quae per disciplinas traduntur liberalesque doctrinas; sive omnium istorum causae superiores atque rationes in natura immutabili cogitentur; sive etiam mala et vana ac falsa cogitemus vel non consentiente sensu vel errante consensu.
Augustinus HOME

bke14.169r