monumenta.ch > Augustinus > 7.13
Augustinus, De Trinitate, 15VII 12 <<<     >>> VIII 14

Augustinus, De Trinitate, 15, VII 13

1 Quis ergo hominum potest istam sapientiam qua novit deus omnia ita ut nec ea quae dicuntur praeterita ibi praetereant, nec ea quae dicuntur futura quasi desint exspectentur ut veniant, sed et praeterita et futura cum praesentibus sint cuncta praesentia; nec singula cogitentur et ab aliis ad alia cogitando transeatur, sed in uno conspectu simul praesto sint universa; quis, inquam, hominum comprehendit istam sapientiam eandemque prudentiam eandemque scientiam quandoquidem a nobis nec nostra comprehenditur? Ea quippe quae vel sensibus vel intellegentiae nostrae adsunt possumus utcumque conspicere; ea vero quae absunt et tamen adfuerunt per memoriam novimus, quae obliti non sumus. Nec ex futuris praeterita sed futura ex praeteritis non tamen firma cognitione conicimus. Nam quasdam cogitationes nostras quas futuras velut manifestius atque certius proximas quasque prospicimus memoria faciente id agimus cum agere valemus quantum valemus, quae videtur non ad ea quae futura sunt sed ad praeterita pertinere. Quod licet experiri in eis dictis vel canticis quorum seriem memoriter reddimus; nisi enim praevideremus cogitatione quod sequitur non utique diceremus. Et tamen ut praevideamus non providentia nos instruit sed memoria. Nam donec finiatur omne quod dicimus sive canimus nihil est quod non provisum prospectumque proferatur. Et tamen cum id agimus non dicimur providenter sed memoriter canere vel dicere, et qui hoc in multis ita proferendis valent plurimum, non solet eorum providentia sed memoria praedicari.
2 Fieri ista in animo vel ab animo nostro novimus et certissimi sumus. Quomodo autem fiant quanto attentius voluerimus advertere tanto magis noster et sermo succumbit et ipsa non perdurat intentio ut ad liquidum aliquid nostra intellegentia etsi non lingua perveniat. Et putamus nos utrum dei providentia eadem sit quae memoria et intellegentia qui non singula cogitando aspicit sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quae novit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? In hac igitur difficultate et angustiis libet exclamare ad deum vivum: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, et non potero ad illam. Ex me quippe intellego quam sit mirabilis et incomprehensibilis scientia tua qua me fecisti quando nec me ipsum comprehendere valeo quem fecisti, et tamen in meditatione mea exardescit ignis ut quaeram faciem tuam semper.
Augustinus HOME

bke14.167v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik