1 | Si enim recolamus ubi nostro intellectui coeperit in his libris trinitas apparere, octavus occurrit. Ibi quippe ut potuimus disputando erigere temptavimus mentis intentionem ad intellegendam illam praestantissimam immutabilemque naturam quod nostra mens non est. Quam tamen sic intuebamur ut nec longe a nobis esset et supra nos esset, non loco sed ipsa sui venerabili mirabilique praestantia ita ut apud non esse suo praesenti lumine videretur. In qua tamen nobis adhuc nulla trinitas apparebat quia non ad eam quaerendam in fulgore illo firmam mentis aciem tenebamus; tantum quia non erat aliqua moles ubi credi oporteret magnitudinem duorum vel trium plus esse quam unius cernebamus utcumque. Sed ubi ventum est ad caritatem quae in sancta scriptura deus dicta est eluxit paululum trinitas, id est amans et quod amatur et amor. Sed quia lux illa ineffabilis nostrum reverberabat obtutum et ei nondum posse contemperari nostrae mentis quodam modo convincebatur infirmitas, ad ipsius nostrae mentis secundum quam factus est homo ad imaginem dei velut familiariorem considerationem reficiendae laborantis intentionis causa inter coeptum dispositumque refleximus, et inde in creatura quod nos sumus ut invisibilia dei per ea quae facta sunt conspicere intellecta possemus immorati sumus a nono usque ad quartum decimum librum. |
2 | Et ecce iam quantum necesse fuerat aut forte plus quam necesse fuerat exercitata in inferioribus intellegentia ad summam trinitatem quae deus est conspiciendam nos erigere volumus nec valemus. Num enim sicut certissimas videmus trinitates, sive quae forinsecus de rebus corporalibus fiunt, sive cum ea ipsa quae forinsecus sensa sunt cogitantur; sive cum illa quae oriuntur in animo nec pertinent ad corporis sensus sicut fides, sicut virtutes quae sunt artes agendae vitae manifesta ratione cernuntur et scientia continentur; sive cum mens ipsa qua novimus quidquid nosse nos veraciter dicimus sibi cognita est vel se cogitat; sive cum aliquid quod ipsa non est, aeternum atque incommutabile conspicit; num ergo sicut in his omnibus certissimas videmus trinitates quia in nobis fiunt vel in nobis sunt, cum ista meminimus, aspicimus, volumus ita videmus etiam trinitatem deum quia et illic intellegendo conspicimus tamquam dicentem et verbum eius, id est patrem et filium, atque inde procedentem caritatem utrique communem, sanctum scilicet spiritum? An trinitates istas ad sensus nostros vel animum pertinentes videmus potius quam credimus, deum vero esse trinitatem credimus potius quam videmus? Quod si ita est, profecto aut invisibilia eius per ea quae facta sunt nulla intellecta conspicimus, aut si ulla conspicimus, non in eis conspicimus trinitatem, et est illic quod conspiciamus, est quod etiam non conspectum credere debeamus. Conspicere autem nos immutabile bonum quod nos non sumus liber octavus ostendit, et quartus decimus cum de sapientia quae homini ex deo est loqueremur admonuit. Cur itaque ibi non agnoscimus trinitatem? An haec sapientia quae deus dicitur non se intellegit, non se diligit? Quis hoc dixerit? Aut quis est qui non videat ubi nulla scientia est nullo modo esse sapientiam? Aut vero putandum est sapientiam quae deus est scire alia et nescire se ipsam, vel diligere alia nec diligere se ipsam? Quae sive dici sive credi stultum et impium est. Ecce ergo trinitas, sapientia scilicet et notitia sui et dilectio sui. Sic enim et in homine invenimus trinitatem, id est mentem et notitiam qua se novit et dilectionem qua se diligit. |