1 | Num igitur cum dicimus: 'Aeternus, sapiens, beatus,' haec tria sunt trinitas quae appellatur deus? Redigimus quidem illa duodecim in istam paucitatem trium, sed eo modo forsitan possumus et haec tria in unum aliquid horum. Nam si una eademque res in dei natura potest esse sapientia et potentia aut vita et sapientia, cur non una eademque res esse possit in dei natura aeternitas et sapientia aut beatitudo et sapientia? Ac per hoc sicut nihil intererat utrum illa duodecim an ista tria diceremus quando illa multa in istam redegimus paucitatem, ita nihil interest utrum tria ista dicamus an illud unum in cuius singularitate duo cetera similiter redigi posse monstravimus. |
2 | Quis itaque disputandi modus, quaenam tandem vis intellegendi atque potentia, quae vivacitas rationis, quae acies cogitationis ostendet, ut alia iam taceam, hoc unum quod sapientia dicitur deus quomodo sit trinitas? Neque enim sicut nos de illo percipimus sapientiam ita deus de aliquo, sed sua est ipse sapientia quia non est aliud sapientia eius, aliud essentia cui hoc est esse quod sapientem esse. Dicitur quidem in scripturis sanctis Christus dei virtus, et dei sapientia, sed quemadmodum sit intellegendum ne patrem filius videatur facere sapientem in libro septimo disputatum est, et ad hoc ratio pervenit ut sic sit filius sapientia de sapientia quemadmodum lumen de lumine, deus de deo. Nec aliud potuimus invenire spiritum sanctum nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam sicut unum deum, unam essentiam. Hanc ergo sapientiam quod est deus, quomodo intellegimus esse trinitatem? Non dixi: 'Quomodo credimus?' (nam hoc inter fideles non debet habere quaestionem), sed si aliquo modo per intellegentiam possumus videre quod credimus, quis iste erit modus? |