1 | Sed haec omnia quae dixi et quaecumque alia simili more locutionis humanae digne de deo dici videntur et universae trinitati qui est unus deus et personis singulis in eadem trinitate conveniunt. Quis enim vel unum deum, quod est ipsa trinitas, vel patrem vel filium vel spiritum sanctum audeat dicere aut non viventem aut nihil sentientem vel intellegentem, aut in ea natura qua inter se praedicantur aequales quemquam eorum esse mortalem sive corruptibilem sive mutabilem sive corporeum? Aut quisquam ibi neget aliquem potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum? Si ergo haec atque huiusmodi omnia et ipsa trinitas et in ea singuli dici possunt, ubi aut quomodo trinitas apparebit? |
2 | Redigamus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae vita enim dicitur in deo ipsa est essentia eius atque natura. Non itaque deus vivit nisi vita quod ipse sibi est. Haec autem vita non talis est qualis inest arbori ubi nullus intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori; habet enim vita pecoris sensum quinquepertitum sed intellectum habet nullum, at illa vita quae deus est sentit atque intellegit omnia, et sentit mente, non corpore quia spiritus est deus. Non autem sicut animalia quae habent corpora per corpus sentit deus; non enim ex anima constat et corpore, ac per hoc simplex illa natura sicut intellegit sentit, sicut sentit intellegit, idemque sensus qui intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut coeperit; immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod solus habeat immortalitatem. Nam immortalitas eius vere immortalitas est in cuius natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam vera aeternitas qua est immutabilis deus sine initio, sine fine, consequenter et incorruptibilis. Una ergo eademque res dicitur sive dicatur aeternus deus sive immortalis sive incorruptibilis sive immutabilis, itemque cum dicitur vivens et intellegens quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam qua esset sapiens, sed ipse sapientia est. Et haec vita eademque virtus sive potentia, eademque species qua potens atque speciosius dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia quae attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter? Bonitas etiam atque iustitia numquid inter se in dei natura sicut in eius operibus distant tamquam duae diversae sint qualitates dei, una bonitas, alia iustitia? Non utique. Sed quae iustitia ipsa bonitas, et quae bonitas ipsa beatitudo. Incorporalis autem vel incorporeus ideo dicitur deus ut spiritus credatur vel intellegatur esse, non corpus. |