monumenta.ch > Augustinus > 3. 5
Augustinus, De Trinitate, 15III 4 <<<     >>> IV 6

Augustinus, De Trinitate, 15, III 5

1 In primo libro secundum scripturas sanctas unitas et aequalitas summae illius trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto eadem, sed de filii missione et spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit, demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est quia ille misit, hic missus est cum trinitas quae per omnia aequalis est pariter quoque in sua natura immutabilis et invisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur.
2 In quinto propter eos quibus ideo videtur non eandem patris et filii esse substantiam quia omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni vel genitum esse et ingenitum quoniam diversa sunt contendunt substantias esse diversas, demonstratur non omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus et si quid aliud ad se dicitur, sed dici etiam relative, id est non ad se sed ad aliquid quod ipse non est, sicut pater ad filium dicitur vel dominus ad creaturam sibi servientem; ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur sicuti est: Domine, refugium factus es nobis, nihil ei accidere quo mutetur sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere.
3 In sexto quomodo dictus sit Christus ore apostolico dei virtus et dei sapientia sic disputatur ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda, utrum a quo est genitus Christus non sit ipse sapientia sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset etiam in hoc libro apparuit trinitatis aequalitas, et non deus triplex sed trinitas; nec quasi aliquid duplum esse patrem et filium ad simplum spiritum sanctum ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intellegi quod ait Hilarius episcopus: Aeternitas in patre, species in imagine, usus in munere.
4 In septimo quaestio quae dilata fuerat explicatur ita ut deus qui genuit filium non solum sit pater virtutis et sapientiae suae sed etiam ipse virtus atque sapientia, sic et spiritus sanctus; nec tamen simul tres sint virtutes aut tres sapientiae sed una virtus et una sapientia sicut unus deus et una essentia. Deinde quaesitum est quomodo dicantur una essentia, tres personae, vel ut a quibusdam Graecis, una essentia, tres substantiae; et inventum est elocutionis necessitate dici ut aliquo uno nomine enuntiaretur cum quaeritur quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, patrem scilicet et filium et spiritum sanctum.
5 In octavo ratione etiam reddita intellegentibus clarum est in substantia veritatis non solum patrem filio non esse maiorem, sed nec ambos simul aliquid maius esse quam solum spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate maius esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. Deinde per veritatem quae intellecta conspicitur et per bonum summum a quo est omne bonum et per iustitiam propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto ut natura non solum incorporalis verum etiam immutabilis quod est deus quantum fieri potest intellegeretur admonui, et per caritatem quae in scripturis sanctis deus dicta est, per quam coepit utcumque etiam trinitas intellegentibus apparere sicut sunt amans et quod amatur et amor.
6 In nono ad imaginem dei quod est homo secundum mentem pervenit disputatio, et in ea quaedam trinitas invenitur, id est mens et notitia qua se novit et amor quo se notitiamque suam diligit, et haec tria aequalia inter se et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id perductum ut inveniretur in mente evidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et voluntate. Sed quoniam et hoc compertum est quod mens numquam esse ita potuerit ut non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret, dilata est de trinitate cuius haec imago est disputatio ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio.
7 In undecimo ergo electus est sensus oculorum in quo id quod inventum esset etiam in ceteris quattuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod videtur et forma quae inde in acie cernentis imprimitur et utrumque copulantis intentione voluntatis, apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt velut introducta inventa est altera trinitas ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis et utrumque coniungens intentio voluntatis. Sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere quia de corporibus inlata est quae sentiuntur extrinsecus.
8 In duodecimo discernenda visa est sapientia ab scientia, et in ea quae proprie scientia nuncupatur quia inferior est prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei vel appellanda sit vel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei Christianae. In quarto decimo autem de sapientia hominis vera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione donata, quae ab scientia distincta est disputatur, et eo pervenit disputatio ut trinitas appareat in imagine dei quod est homo secundum mentem quae renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creavit hominem ad imaginem suam et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum.
Augustinus HOME

bke14.163r

Augustinus, De Trinitate, 15III 4 <<<     >>> IV 6
monumenta.ch > Augustinus > 3. 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik