monumenta.ch > Augustinus > 3. 4
Augustinus, De Trinitate, 15II 3 <<<     >>> III 5

Augustinus, De Trinitate, 15, III 4

1 Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quattuordecim libros multa nos compulit dicere quae cuncta simul aspicere non valemus ut ad id quod apprehendere volumus ea celeri cogitatione referamus, faciam quantum domino adiuvante potuero ut quidquid in singulis voluminibus ad cognitionem disputatione perduxi remota disputatione breviter congeram, et tamquam sub uno mentis aspectu non quemadmodum res quaeque persuasit sed ipsa quae persuasa sunt ponam ne tam longe sint a praecedentibus consequentia ut oblivionem praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi.
Augustinus HOME

bke14.162v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik