monumenta.ch > Augustinus > 2. 3
Augustinus, De Trinitate, 15II 2 <<<     >>> III 4

Augustinus, De Trinitate, 15, II 3

1 Satis itaque remorati fuerimus in his quae deus fecit ut per ea cognosceretur ipse qui fecit: Invisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Unde arguuntur in libro sapientiae qui de his quae videntur bona non potuerunt scire eum qui est neque operibus attendentes agnoverunt artificem, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut violentiam aquarum aut luminaria caeli rectores orbis terrarum deos putaverunt. Quorum quidem si specie delectati haec deos putaverunt, sciant quanto dominator eorum melior est; speciei enim generator creavit ea. Aut si virtutem et operationem eorum mirati sunt, intellegant ab his quanto qui haec constituit fortior est. A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri. Haec de libro sapientiae propterea posui ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim donec ad mentem hominis pervenirem quaesisse indicia summae illius trinitatis quam quaerimus cum deum quaerimus.
Augustinus HOME

bke14.162v