1 | Deus quippe ipse quem quaerimus adiuvabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster et intellegamus quemadmodum dictum sit in psalmo sancto: Laetetur cor quaerentium dominum. Quaerite dominum et confirmamini; quaerite faciem eius semper. Videtur enim quod semper quaeritur numquam inveniri, et quomodo iam laetabitur et non potius contristabitur cor quaerentium si non potuerint invenire quod quaerunt? Non enim ait: Laetetur cor 'invenientium' sed quaerentium dominum. Et tamen deum dominum inveniri posse dum quaeritur testatur Esaias propheta cum dicit: Quaerite dominum et mox ut inveneritis invocate eum, et cum appropinquaverit vobis derelinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas. Si ergo quaesitus inveniri potest, cur dictum est: Quaerite faciem eius semper? An et inventus forte quaerendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda ne se existimet nihil invenisse qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat potuerit invenire. Cur ergo sic quaerit si incomprehensibile comprehendit esse quod quaerit nisi quia cessandum non est quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum quod et inveniendum quaeritur et quaerendum invenitur? Nam et quaeritur ut inveniatur dulcius et invenitur ut quaeratur avidius. Secundum hoc accipi potest quod dictum est in libro ecclesiastico dicere sapientiam: Qui me manducant adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient. Manducant enim et bibunt quia inveniunt, et quia esuriunt ac sitiunt adhuc quaerunt. Fides quaerit, intellectus invenit; propter quod ait propheta: Nisi credideritis, non intellegetis. Et rursus intellectus eum quem invenit adhuc quaerit: Deus enim respexit super filios hominum, sicut in psalmo sacro canitur, ut videret si est intellegens aut requirens deum. Ad hoc ergo debet esse homo intellegens ut requirat deum. |