monumenta.ch > Augustinus > 1. 1
>>> Augustinus, De Trinitate, 15, II 2

Augustinus, De Trinitate, 15, I 1

1 Volentes in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum a quo factae sunt exercere lectorem iam pervenimus ad eius imaginem quod est homo in eo quo ceteris animalibus antecellit, id est ratione vel intellegentia, et quidquid aliud de anima rationali vel intellectuali dici potest quod pertineat ad eam rem quae mens vocatur vel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguae Latinae id quod excellit in homine et non est in pecore ab anima quae inest et pecori suo quodam loquendi more distinguunt. Supra hanc ergo naturam si quaerimus aliquid et verum quaerimus, deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum sit trinitas non solum credentibus divinae scripturae auctoritate, verum etiam intellegentibus aliqua si possumus ratione iam demonstrare debemus. Cur autem 'si possumus' dixerim res ipsa cum quaeri disputando coeperit melius indicabit.
Augustinus HOME

bke14.162r