monumenta.ch > Augustinus > 19.25
Augustinus, De Trinitate, 14XVIII 24 <<<     >>> XIX 26

Augustinus, De Trinitate, 14, XIX 25

1 At vero illa imago de qua dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quia non dictum est, ad 'meam' vel 'tuam,' ad imaginem trinitatis factum hominem credimus, et quanta potuimus investigatione comprehendimus. Et ideo secundum hanc potius et illud intellegendum est quod ait apostolus Iohannes: Similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est, quia et de illo dixit de quo dixerat: Filii dei sumus. Et immortalitas carnis illo perficietur momento resurrectionis de quo ait apostolus Paulus: In ictu oculi, in novissima tuba et mortui resurgent incorrupti et nos immutabimur. In ipso namque ictu oculi ante iudicium resurget in virtute, in incorruptione, in gloria corpus spiritale quod nunc seminatur in infirmitate, corruptione, contumelia corpus animale. Imago vero quae renovatur in spiritu mentis in agnitione dei non exterius sed interius de die in diem, ipsa perficietur visione quae tunc erit post iudicium facie ad faciem, nunc autem proficit per speculum in aenigmate. Propter cuius perfectionem dictum intellegendum est: Similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est. Hoc enim donum tunc nobis dabitur cum dictum fuerit: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum. Tunc quippe tolletur impius ut non videat claritatem domini quando ibunt sinistri in supplicium aeternum euntibus dextris in vitam aeternam. Haec est autem, sicut ait veritas, vita aeterna ut cognoscant te, inquit, unum verum deum et quem misisti Iesum Christum.
Augustinus HOME

bke14.160r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik