monumenta.ch > Augustinus > 17.23
Augustinus, De Trinitate, 14XVI 22 <<<     >>> XVIII 24

Augustinus, De Trinitate, 14, XVII 23

1 Sane ista renovatio non momento uno fit ipsius conversionis sicut momento uno fit illa in baptismo renovatio remissione omnium peccatorum; neque enim vel unum quantulumcumque remanet quod non remittatur. Sed quemadmodum aliud est carere febribus, aliud ab infirmitate quae febribus facta est revalescere, itemque aliud est infixum telum de corpore demere, aliud vulnus quod eo factum est secunda curatione sanare. Ita prima curatio est causam removere languoris, quod per omnium fit indulgentiam peccatorum; secunda ipsum sanare languorem, quod fit paulatim proficiendo in renovatione huius imaginis. Quae duo demonstrantur in psalmo ubi legitur: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuos, quod fit in baptismo; deinde sequitur: Qui sanat omnes languores tuos,quod fit cotidianis accessibus cum haec imago renovatur. De qua re apostolus apertissime locutus est dicens: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Renovatur autem in agnitione dei, hoc est in iustitia et sanctitate veritatis, sicut sese habent apostolica testimonia quae paulo ante memoravi.
2 In agnitione igitur dei iustitiaque et sanctitate veritatis qui de die in diem proficiendo renovatur transfert amorem a temporalibus ad aeterna, a visibilibus ad intellegibilia, a carnalibus ad spiritalia, atque ab istis cupiditatem frenare atque minuere illisque se caritate alligare diligenter insistit. Tantum autem facit quantum divinitus adiuvatur. Dei quippe sententia est: Sine me nihil potestis facere. In quo provectu et accessu tenentem mediatoris fidem cum dies vitae huius ultimus quemque compererit, perducendus ad deum quem coluit et ab eo perficiendus excipietur ab angelis sanctis, incorruptibile corpus in fine saeculi non ad poenam sed ad gloriam recepturus. In hac quippe imagine tunc perfecta erit dei similitudo quando dei perfecta erit visio. De qua dicit apostolus Paulus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Item dicit: Nos autem revelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu; hoc est quod fit de die in diem bene proficientibus. Apostolus autem Iohannes: Dilectissimi, inquit, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est.
Augustinus HOME

bke14.159v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik