Augustinus, De Trinitate, 14, XIV 20
Augustinus, De Trinitate, 14, XIV 20
1 | Haec dixi ut etiam tardiores quamvis breviter commonerentur a me in quorum oculos vel aures hae litterae venerint quantum mens diligat se ipsam etiam infirma et errans male diligendo atque sectando quae sunt infra ipsam. Diligere porro se ipsam non posset si se omnino nesciret, id est si sui non meminisset nec se intellegeret. Qua in se imagine dei tam potens est ut ei cuius imago est valeat inhaerere. Sic enim ordinata est naturarum ordine non locorum ut supra illam non sit nisi ille. Denique cum illi penitus adhaeserit, unus erit spiritus, cui rei attestatur apostolus dicens: Qui autem adhaeret domino unus spiritus est, accedente quidem ista ad participationem naturae, veritatis et beatitudinis illius, non tamen crescente illo in natura, veritate et beatitudine sua. In illa itaque natura cum feliciter adhaeserit immutabile videbit omne quod viderit. Tunc sicut ei divina scriptura promittit satiabitur in bonis desiderium eius, bonis immutabilibus, ipsa trinitate deo suo cuius imago est, et ne uspiam deinceps violetur erit in abscondito vultus eius tanta ubertate eius impleta ut eam numquam peccare delectet. |
2 | Se ipsam vero nunc quando videt non aliquid immutabile videt. |
2 | Quando autem bene recordatur domini sui spiritu eius accepto, sentit omnino quia hoc discit intimo magisterio, non nisi eius gratuito effectu posse se surgere, non nisi suo voluntario defectu cadere potuisse. Non sane reminiscitur beatitudinis suae. Fuit quippe illa et non est, eiusque ista penitus oblita est, ideoque nec commemorari potest. Credit autem de illa fide dignis litteris dei sui per eius prophetas conscriptis narrantibus de felicitate paradisi atque illud primum et bonum hominis et malum historica traditione indicantibus. Domini autem dei sui reminiscitur. Ille quippe semper est, nec fuit et non est, nec est et non fuit, sed sicut numquam non erit ita numquam non erat. Et ubique totus est, propter quod ista in illo et vivit et movetur et est, et ideo eius reminisci potest. |
3 | Non quia hoc recordatur quod eum noverat in Adam aut alibi alicubi ante huius corporis vitam aut cum primum facta est ut inseretur huic corpori; nihil enim horum omnino reminiscitur; quidquid horum est oblivione deletum est. Sed commemoratur ut convertatur ad dominum, tamquam ad eam lucem qua etiam cum ab illo averteretur quodam modo tangebatur. Nam hinc est quod etiam impii cogitant aeternitatem et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum moribus. |
4 | Quibus ea tandem regulis iudicant nisi in quibus vident quemadmodum quisque vivere debeat etiamsi nec ipsi eodem modo vivant? Ubi eas vident? Neque enim in sua natura, cum procul dubio mente ista videantur, eorumque mentes constet esse mutabiles, has vero regulas immutabiles videat quisquis in eis et hoc videre potuerit; nec in habitu suae mentis cum illae regulae sint iustitiae, mentes vero eorum esse constet iniustas. Ubinam sunt istae regulae scriptae, ubi quid sit iustum et iniustus agnoscit, ubi cernit habendum esse quod ipse non habet? Ubi ergo scriptae sunt, nisi in libro lucis illius quae veritas dicitur unde omnis lex iusta describitur et in cor hominis qui operatur iustitiam non migrando sed tamquam imprimendo transfertur, sicut imago ex anulo et in ceram transit et anulum non relinquit? Qui vero non operatur et tamen videt quid operandum sit, ipse est qui ab illa luce avertitur, a qua tamen tangitur. Qui autem nec videt quemadmodum sit vivendum excusabilius quidem peccat quia non est transgressor legis incognitae, sed etiam ipse splendore aliquotiens ubique praesentis veritatis attingitur quando admonitus confidetur. |