monumenta.ch > Augustinus > 12.16
Augustinus, De Trinitate, 14XII 15 <<<     >>> XIII 17

Augustinus, De Trinitate, 14, XII 16

1 Est igitur natura non facta quae fecit omnes ceteras magnas parvasque naturas eis quas fecit sine dubitatione praestantior, ac per hoc hac etiam de qua loquimur rationali et intellectuali quae hominis mens est ad eius qui eam fecit imaginem facta. Illa autem ceteris natura praestantior deus est, et quidem non longe positus ab unoquoque nostrum sicut apostolus dicit adiungens: In illo enim vivimus et movemur et sumus. Quod si secundum corpus diceret, etiam de isto corporeo mundo posset intellegi. Nam et in illo secundum corpus vivimus et movemur et sumus. Unde secundum mentem quae facta est ad eius imaginem debet hoc accipi excellentiore quodam eodemque non visibili sed intellegibili modo. Nam quid non est in ipso de quo divine scriptum est: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia? Proinde si in ipso sunt omnia, in quo tandem possunt vivere quae vivunt et moveri quae moventur nisi in quo sunt? Non tamen omnes cum illo sunt eo modo quo ei dictum est: Ego semper tecum, nec ipse cum omnibus eo modo quo dicimus: 'Dominus vobiscum.' Magna itaque hominis miseria est cum illo non esse sine quo non potest esse. In quo enim est procul dubio sine illo non est, et tamen si eius non meminit eumque non intellegit neque diligit, cum illo non est. Quod autem quisque penitus obliviscitur nec commoneri eius utique potest.
Augustinus HOME

bke14.156r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik