monumenta.ch > Augustinus > 10.13
Augustinus, De Trinitate, 14IX 12 <<<     >>> XI 14

Augustinus, De Trinitate, 14, X 13

1 In omnium istarum quas commemoravimus temporalium rerum scientia quaedam cognoscibilia cognitionem interpositione temporis antecedunt sicut sunt ea sensibilia quae iam erant in rebus antequam cognoscerentur vel ea omnia quae per historiam cognoscuntur; quaedam vero simul esse incipiunt velut si aliquid visibile quod omnino non erat ante nostros oculos oriatur, cognitionem nostram utique non praecedit, aut si aliquid sonet ubi adest auditor, simul profecto incipiunt esse simulque desinunt et sonus et eius auditus. Verumtamen sive tempore praecedentia sive simul esse incipientia cognoscibilia cognitionem gignunt, non cognitione gignuntur. Cognitione vero facta cum ea quae cognovimus posita in memoria recordatione revisuntur, quis non videat priorem esse tempore in memoria retentionem quam in recordatione visionem et huius utriusque tertia voluntate iunctionem? Porro autem in mente non sic est; neque enim adventicia sibi ipsa est quasi ad se ipsam quae iam erat venerit aliunde eadem ipsa quae non erat, aut non aliunde venerit sed in se ipsa quae iam erat nata sit ea ipsa quae non erat sicut in mente quae iam erat oritur fides quae non erat, aut post cognitionem sui recordando se ipsam velut in memoria sua constitutam videt quasi non ibi fuerit antequam se ipsam cognosceret, cum profecto ex quo esse coepit, numquam sui meminisse, numquam se intellegere, numquam se amare destiterit sicut iam ostendimus. Ac per hoc quando ad se ipsam cogitatione convertitur fit trinitas in qua iam et verbum possit intellegi. Formatur quippe ex ipsa cogitatione, voluntate utrumque iungente. Ibi ergo magis agnoscenda est imago quam quaerimus.
Augustinus HOME

bke14.155r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik