1 | Quapropter diligentius illud consideremus exemplum quod adhibuimus ubi ostenderetur aliud esse rem quamque non nosse, aliud non cogitare, fierique posse ut noverit homo aliquid quod non cogitat quando aliunde, non inde cogitat. Duarum ergo vel plurium disciplinarum peritus quando unam cogitat, aliam vel alias etiam si non cogitat novit tamen. Sed numquid recte possumus dicere: 'Iste musicus novit quidem musicam sed nunc eam non intellegit quia non eam cogitat; intellegit autem nunc geometricam, hanc enim nunc cogitat'? Absurda est quantum apparet ista sententia. Quid etiam illa si dicamus: 'Iste musicus novit quidem musicam sed nunc eam non amat quando non eam cogitat; amat autem nunc geometricam quoniam nunc ipsam cogitat'? Nonne similiter absurda est? Rectissime vero dicimus: 'Iste quem perspicis de geometrica disputantem etiam perfectus est musicus. Nam et meminit eius disciplinae et intellegit et diligit eam, sed quamvis eam noverit et amet, nunc illam non cogitat quoniam geometricam de qua disputat cogitat.' |
2 | Hinc admonemur esse nobis in abdito mentis quarundam rerum quasdam notitias, et tunc quodam modo procedere in medium atque in conspectu mentis velut apertius constitui quando cogitantur; tunc enim se ipsa mens et meminisse et intellegere et amare invenit etiam unde non cogitabat quando aliunde cogitabat. Sed unde diu non cogitaverimus et unde cogitare nisi commoniti non valemus, id nos nescio quo eodemque miro modo si potest dici scire nescimus. Denique recte ab eo qui commemorat ei quem commemorat dicitur: 'Scis hoc sed scire te nescis; commemorabo et invenies te scientem quod te nescire putaveras.' Id agunt et litterae quae de his rebus conscriptae sunt, quas res duce ratione veras esse invenit lector, non quas veras esse credit ei qui scripsit sicut legitur historia, sed quas veras esse etiam ipse invenit sive apud se sive in ipsa mentis duce veritate. Qui vero nec admonitus valet ista contueri magna caecitate cordis tenebris ignorantiae demersus est altius, et mirabiliore divina ope indiget ut possit ad veram sapientiam pervenire. |