monumenta.ch > Augustinus > 6. 9
Augustinus, De Trinitate, 14VI 8 <<<     >>> VII 9

Augustinus, De Trinitate, 14, VI 9

1 Sed quoniam mentem semper sui meminisse semperque se ipsam intellegere et amare, quamvis non semper se cogitare discretam ab eis quae non sunt quod ipsa est, circa eiusdem libri decimi finem diximus, quaerendum est quonam modo ad cogitationem pertineat intellectus, notitia vero cuiusque rei quae inest menti etiam quando non de ipsa cogitatur ad solam dicatur memoriam pertinere. Si enim hoc ita est, non habebat haec tria ut et sui meminisset et se intellegeret et amaret, sed meminerat sui tantum, et postea cum cogitare se coepit tunc se intellexit atque dilexit.
Augustinus HOME

bke14.152v