1 | Quid itaque dicendum est de infantis mente ita adhuc parvuli et in tam magna demersi rerum ignorantia ut illius mentis tenebras mens hominis quae aliquid novit exhorreat? An etiam ipsa se nosse credenda est, sed intenta nimis in eas res quas per corporis sensus tanto maiore quanto noviore coepit delectatione sentire, non ignorare se potest sed cogitare se non potest? Quanta porro intentione in ista quae foris sunt sensibilia feratur vel hinc solum conici potest quod lucis huius hauriendae sic avida est ut si quisquam minus cautus aut nesciens quid inde possit accidere nocturnum lumen posuerit ubi iacet infans, in ea parte ad quam iacentis oculi possint retorqueri nec cervix possit inflecti, sic eius inde non removetur aspectus ut nonnullos ex hoc etiam strabones fieri noverimus eam formam tenentibus oculis quam teneris et mollibus consuetudo quodam modo infixit. Ita et in alios corporis sensus quantum sinit illa aetas intentione se quasi coartant animae parvulorum ut quidquid per carnem offendit aut allicit hoc solum abhorreant vehementer aut appetant; sua vero interiora non cogitent nec possint admoneri ut hoc faciant quia nondum admonentis signa noverunt ubi praecipuum locum verba obtinent quae sicut alia prorsus nesciunt. Quod autem aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare iam in eodem volumine ostendimus. |