1 | Absit autem ut cum animae natura sit immortalis nec ab initio quo creata est umquam deinceps esse desistat, id quo nihil melius habet non cum eius immortalitate perduret. Quid vero melius in eius natura creatum est quam quod ad sui creatoris imaginem facta est? Non igitur in fidei retentione, contemplatione, dilectione, quae non erit semper, sed in eo quod semper erit invenienda est quam dici oporteat imaginem dei. |