monumenta.ch > Augustinus > 2. 4
Augustinus, De Trinitate, 14I 3 <<<     >>> III 4

Augustinus, De Trinitate, 14, II 4

1 Quapropter, quoniam sicut scriptum est: Quamdiu sumus in corpore peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus non per speciem, profecto quamdiu iustus ex fide vivit, quamvis secundum interiorem hominem vivat, licet per eandem temporalem fidem ad veritatem nitatur et tendat aeternam, tamen in eiusdem fidei temporalis retentione, contemplatione, dilectione nondum talis est trinitas ut dei iam imago dicenda sit ne in rebus temporalibus constituta videatur quae constituenda est in aeternis. Mens quippe humana cum fidem suam videt qua credit quod non videt non aliquid sempiternum videt. Non enim semper hoc erit, quod utique non erit quando ista peregrinatione finita qua peregrinamur a domino ut per fidem ambulare necesse sit species illa succedet per quam videbimus facie ad faciem, sicut modo non videntes, tamen quia credimus, videre merebimur atque ad speciem nos per fidem perductos esse gaudebimus. Neque enim iam fides erit qua credantur quae non videntur, sed species qua videantur quae credebantur. Tunc ergo etsi vitae huius mortalis transactae meminerimus et credidisse nos aliquando quae non videbamus memoriter recoluerimus, in praeteritis atque transactis deputabitur fides ista non in praesentibus rebus semperque manentibus, ac per hoc etiam trinitas ista quae nunc in eiusdem fidei praesentis ac manentis memoria, contuitu, dilectione consistit tunc transacta et praeterita reperietur esse, non permanens. Ex quo colligitur ut si iam imago dei est ista trinitas, etiam ipsa non in eis quae semper sunt sed in rebus sit habenda transeuntibus.
Augustinus HOME

bke14.149v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik