1 | Nunc de sapientia nobis est disserendum, non illa dei quae procul dubio deus est (nam sapientia dei filius eius unigenitus dicitur), sed loquemur de hominis sapientia, vera tamen quae secundum deum est et verus ac praecipuus cultus eius est, quae uno nomine θεοσέβεια Graece appellatur. Quod nomen nostri sicut iam commemoravimus volentes et ipsi uno nomine interpretari 'pietatem' dixerunt, cum pietas apud Graecos εὐσέβεια usitatius nuncupetur, θεοσέβεια vero quia uno verbo perfecte non potest, melius interpretatur duobus ut dicatur potius 'dei cultus.' |
2 | Hanc esse hominis sapientiam, quod et in duodecimo huius operis volumine iam posuimus, scripturae sanctae auctoritate monstratur in libro servi dei Iob ubi legitur dei sapientiam dixisse homini: Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis scientia (sive etiam ut nonnulli de Graeco ἐπιστήμη interpretati sunt, disciplina, quae utique a discendo nomen accepit, unde et scientia dici potest; ad hoc enim quaeque res discitur ut sciatur, quamvis alia notione in his quae pro peccatis suis mala quisque patitur ut corrigatur dici soleat disciplina. Unde illud est in epistula ad Hebraeos: Quis enim est filius cui non det disciplinam pater eius?, et illud evidentius in eadem: Omnis vero disciplina ad tempus non gaudii videtur esse sed tristitiae; postea vero fructum pacificum his qui per eam certarunt reddet iustitiae). Deus ergo ipse summa sapientia; cultus autem dei sapientia est hominis de qua nunc loquimur. Nam sapientia huius mundi stultitia est apud deum. Secundum hanc itaque sapientiam quae dei cultus est ait sancta scriptura: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. |