1 | Beatos esse se velle omnium hominum est, nec tamen omnium est fides qua cor mundante ad beatitudinem pervenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes volunt ad illam tendendum sit quam nemo potest esse qui nolit. Beatos esse se velle omnes in corde suo vident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conicit alieno; denique omnes id velle nos novimus. Multi vero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes volunt, id est beatus, nullus esse aliter possit; volunt tamen etiam immortales esse si possint, sed non credendo quod possint non ita vivunt ut possint. Necessaria est ergo fides ut beatitudinem consequamur omnibus humanae naturae bonis, id est et animi et corporis. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis non moriturus ulterius, nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu per remissionem peccatorum, in cuius diaboli partibus necesse est esse miseram vitam eandemque perpetuam, quae mors potius est dicenda quam vita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro sicut potui pro spatio temporis disputavi, cum iam et in quarto libro huius operis multa de hac dixerim, sed ibi propter aliud, hic propter aliud; ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a patre sit missus propter eos qui dicunt eum qui misit et eum qui missus est aequales natura esse non posse; hic autem ad distinguendam activam scientiam a contemplativa sapientia. |