1 | Haec autem omnia quae pro nobis verbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit secundum distincitonem quam demonstrare suscepimus ad scientiam pertinent non ad sapientiam. Quod autem verbum est sine tempore et sine loco est patri coaeternum et ubique totum, de quo si quisquam potest quantum potest veracem proferre sermonem, sermo erit ille sapientiae; ac per hoc verbum caro factum, quod est Christus Iesus et sapientiae thesauros habet et scientiae. Nam scribens apostolus ad Colossenses: Volo enim vos scire, inquit, quantum certamen habeam pro vobis et pro his qui Laodiciae sunt et quicumque non viderunt faciem meam in carne ut consolentur corda eorum copulati in caritate et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus ad cognoscendum mysterium dei quod est Christus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quatenus noverat apostolus thesauros istos, quantum eorum penetraverat et in eis ad quanta pervenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est: Unicuique autem nostrum datur manifestatio spiritus ad utilitatem; alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, si ita inter se distant haec duo ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo et mecum omnis eius fidelis. Et cum lego verbum caro factum est et habitavit in nobis, in verbo intellego verum dei filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul in unam personam dei et hominis ineffabili gratiae largitate coniunctum. Propter quod sequitur ac dicit: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis. Si gratiam referamus ad scientiam, veritatem ad sapientiam, puto nos ab illa duarum istarum rerum distinctione quam commendavimus non abhorrere. |
2 | In rebus enim per tempus ortis illa summa gratia est quod homo in unitatem personae coniunctus est deo; in rebus vero aeternis summa veritas recte tribuitur dei verbo. Quod vero idem ipse est unigenitus a patre plenus gratiae et veritatis, id actum est ut idem ipse sit in rebus pro nobis temporaliter gestis cui per eandem fidem mundamur ut eum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium philosophi qui invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, tamen quia sine mediatore, id est sine homine Christo philosophati sunt, quem nec venturum prophetis nec venisse apostolis crediderunt, veritatem detinuerunt sicut de illis dictum est in iniquitate. Non potuerunt enim in his rebus infimis constituti nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae intellexerant sublimia pervenirent, atque ita in deceptores daemones inciderunt per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. In talibus enim formis etiam idola instituerunt sive coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit; ipse de sempiternis exhibet veritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam; ab uno tamen eodemque Christo non recedimus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia quantum ipse donaverit locuturi. Nec ista duo sic accipiamus quasi non liceat dicere vel istam sapientiam quae in rebus humanis est vel illam scientiam quae in divinis. Loquendi enim latiore consuetudine utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud apostolum, alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, nisi et proprie singulis nominibus haec singula vocarentur, de quorum distinctione nunc agimus. Iam itaque videamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo pervenerit. |